- MIMALLONES
- MIMALLONESmulieres Liberi Patris orgia celebrantes Straboni, quae et Thyades dicuntur. et Maenades, et Bacthae. Dictae putantur, a Mimante, Ioniae monte Baccho sacro, vel, ut quidam nugantur, ἀπὸ τοῦ μιμεῖςθαι, eo quôd thyrsos et cornua ferentes, Indicam Bacchi expeditionem viderentur imitari. Hinc Mimalloneus Persius Sat. 1. v. 99.Torva Mimalloneis implerunt cornus bombis:Dicuntur Mimallonides Ovid. l. 1. De Arte Am. v. 541.Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:Ecce leves Satyri, praevia turba Dei.Vid. et Nonnum Bassarican l. 1. c. 7. Mimalionides, Bocharto l. 1. Chanaan c. 18. sunt quasi memallelon i. e. garrulae, et loquaculae. Nisi quis a mamal seu torculari deduci malit, ut Mimallonides eaedem sint quae Ληναὶ. Nic. Lloydius. Illas sequi currum Bacchi facit Papinius Theb. l. 4. v. 660.Post exsultantes spolia armentalia portantSeminecesque lupos, scissasque Mimallones ursasPraecedere iubet eosdem Ovid. loc. cit. uti vidimus. Atque hactenus Mimallones, pro Bacchabus habitae. Auctor Etymol. Μιμάλλονες αἱ βάκχαι καὶ βοηδρόμοι, quae totis viribus currunt et clamant. Aliis peculiare fuit Numinum inferiorum genus, nymfis. aut Fatuis, talibusque aliis par. Sidonius Panegyr. Anthemiani praefat.Sed post caelicolas etiam mediocria ferturCantica semideûm sustinuisse Deus.Tunc Faunis Dryades, Satyrisque Mimallones aptoeFuderunt lepidum, rustica turba, melos.Non enim recte ibi Savaronius Bacchas intelligit. quae mulieres humanae erant. Sed Mimallones Sidonio sunt Silenae, Satyrae, etc. Si iis nominibus eloqui licet res, quas edicere aliter non possumus, nisi per ambages, quas nolumus. Sed et Mimallones mediis Numinibus inferioris conditionis femineis accenset Strabo l. 10. Πρόσπολοι δὲ τῶ Μουσῶν οἱ πεπαιδευμένοι πάντες. καὶ ἰδίως οἱ Μουσικοὶ. τοῦδὲ Α᾿πόλλωνοςω οὗτοί τε καὶ οἱ περὶ Μαντικὴν: Δήμητρος δὲ ὅιτε μύςται, καὶ δαδοῦχοι καὶ ἱεροφάνται. Διονύσου δὲ Σειληνοί τε καὶ Σάτυροι καὶ Βάκχαι, Λῆναί τε καὶ Θις̔῀αι, καὶ Μιμαλλόνες καὶ Ναΐδες καὶ Νύμφαι, καὶ Τίτυροι. Ubi Baccho distincte adscribit Silenos, Satyros, Bacchos, Lenas, Thyias, Mimallones, Naides, Nymfas, et Tityros. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.